Hľadaný výraz: Mt 16,5-12; Mk 8,14-21; Lk 12,1, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 Iesus autem dixit illis: “ Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”. 7 At illi cogitabant inter se dicentes: “ Panes non accepimus!”. 8 Sciens autem Iesus dixit: “ Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? 9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis? 11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”. 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.

14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi. 15 Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum et fermento Herodis! ”. 16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent. 17 Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondum cognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum? 18 Oculos habentes non videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini, 19 quando quinque panes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”. Dicunt ei: “ Duodecim ”. 20 “ Quando illos septem in quattuor milia, quot sportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”. 21 Et dicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.

1 Interea multis turbis cir cumstantibus, ita ut se invi cem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos primum: “ Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.

1

mail   print   facebook   twitter